Hľadaný výraz: Jn 20,19-23, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
19 Cum esset ergo sero die illa prima sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli, propter metum Iudaeorum, venit Iesus et stetit in medio et dicit eis: “ Pax vobis! ”. 20 Et hoc cum dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. 21 Dixit ergo eis iterum: “ Pax vobis! Sicut misit me Pater, et ego mitto vos ”. 22 Et cum hoc dixisset, insufflavit et dicit eis: “ Accipite Spiritum Sanctum. 23 Quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis; quorum retinueritis, retenta sunt ”.

1

mail   print   facebook   twitter